pereat Samaria quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum
suum in gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetae eius
discindantur
convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti
in iniquitate tua
tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei
omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos
labiorum nostrorum
Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec
dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui
in te est misereberis pupilli
sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia
aversus est furor meus ab eo
ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet
radix eius ut Libani
ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor
eius ut Libani
convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et
germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani
Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum
ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est
quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet haec
quia rectae viae Domini et iusti ambulabunt in eis
praevaricatores vero corruent in eis